1.1 ― ガリア三分割
日本語訳
ガリアは三つに分かれる。
ベルガエ。
アクィタニ。
そして彼ら自身の言葉でケルト人、
我々がガッリと呼ぶ民。
三者は、言語も制度も法律も異なる。
ガロンヌ川が
ガッリとアクィタニを分ける。
マルナ川とセクアナ川が
ガッリとベルガエを分ける。
その中で最も勇敢なのは
ベルガエである。
属州の文化と洗練から最も遠い。
商人の往来も少ない。
精神を軟弱にする物も持ち込まれない。
さらにライン川の向こうに住む
ゲルマン人に近い。
彼らと絶えず戦っている。
そのためヘルウェティイもまた、
他のガリア人より勇気において勝る。
彼らはほぼ毎日ゲルマン人と戦う。
自国の境界で防ぐか、
あるいは敵地で戦う。
ガッリの地はロダヌス川に始まり、
ガロンヌ川、海、
ベルガエの境に囲まれる。
さらにセクアニおよび
ヘルウェティイの側から
ライン川に達し、北へ向かう。
ベルガエはガリアの最果てから始まり、
ライン川下流に及ぶ。
北と東を向く。
アクィタニアはガロンヌ川から
ピレネー山脈へ至り、
ヒスパニアに面する海の一部に達する。
西と北の間に位置する。
底本:C. Iulius Caesar, De Bello Gallico(ラテン語原文は The Latin Library 版を参照)
原文:The Latin Library より
[1.1] Gallia est omnis divisa in partes tres, quarum unam incolunt Belgae, aliam Aquitani, tertiam qui ipsorum lingua Celtae, nostra Galli appellantur. Hi omnes lingua, institutis, legibus inter se differunt. Gallos ab Aquitanis Garumna flumen, a Belgis Matrona et Sequana dividit. Horum omnium fortissimi sunt Belgae, propterea quod a cultu atque humanitate provinciae longissime absunt, minimeque ad eos mercatores saepe commeant atque ea quae ad effeminandos animos pertinent important, proximique sunt Germanis, qui trans Rhenum incolunt, quibuscum continenter bellum gerunt. Qua de causa Helvetii quoque reliquos Gallos virtute praecedunt, quod fere cotidianis proeliis cum Germanis contendunt, cum aut suis finibus eos prohibent aut ipsi in eorum finibus bellum gerunt. Eorum una, pars, quam Gallos obtinere dictum est, initium capit a flumine Rhodano, continetur Garumna flumine, Oceano, finibus Belgarum, attingit etiam ab Sequanis et Helvetiis flumen Rhenum, vergit ad septentriones. Belgae ab extremis Galliae finibus oriuntur, pertinent ad inferiorem partem fluminis Rheni, spectant in septentrionem et orientem solem. Aquitania a Garumna flumine ad Pyrenaeos montes et eam partem Oceani quae est ad Hispaniam pertinet; spectat inter occasum solis et septentriones.
